Библия » Новая Вульгата
Даниил 11 глава
1 Ego autem ab anno primo Darii Medi astabam ei, ut confortaretur et roboraretur.
2 Et nunc veritatem annuntiabo tibi: Ecce adhuc tres reges stabunt pro Perside, et quartus ditabitur opibus nimis super omnes et, cum invaluerit divitiis suis, concitabit omnia adversum regnum Graeciae.
3 Surget vero rex fortis et dominabitur dominatione multa et faciet, quod placuerit ei;
4 et cum steterit, conteretur regnum eius et dividetur in quattuor ventos caeli, sed non in posteros eius neque secundum potentiam illius, qua dominatus est; lacerabitur enim regnum eius etiam ad alios, exceptis his.
5 Et confortabitur rex austri, et unus de principibus eius praevalebit super eum et dominabitur dominatione super dominationem eius.
6 Et post finem annorum foederabuntur; filiaque regis austri veniet ad regem aquilonis facere amicitiam. Et non obtinebit fortitudinem brachii, nec stabit brachium eius; et tradetur ipsa, et qui adduxerunt eam, et adulescens eius, et qui confortabat eam in temporibus.
7 Et stabit de germine radicum eius plantatio loco eius et veniet ad exercitum et ingredietur oppidum regis aquilonis; et faciet adversus eos et confortabitur.
8 Insuper et deos eorum cum sculptilibus eorum et vasis pretiosis argenti et auri captivos ducet in Aegyptum: ipse per aliquot annos praevalebit adversus regem aquilonis.
9 Et intrabit in regnum regis austri et revertetur ad terram suam.
10 Filii autem eius provocabuntur et congregabunt multitudinem exercituum plurimorum; et veniet properans et inundans et revertetur et concitabitur et congredietur usque ad oppidum eius.
11 Et provocabitur rex austri et egredietur et pugnabit adversus eum, adversus regem aquilonis; et praeparabit multitudinem nimiam, et dabitur multitudo in manu eius.
12 Et tolletur multitudo, et exaltabitur cor eius, et deiciet multa milia, sed non praevalebit.
13 Revertetur enim rex aquilonis et praeparabit multitudinem maiorem quam prius; et in fine temporum annorumque veniet properans cum exercitu magno et opibus nimis.
14 Et in temporibus illis multi consurgent adversus regem austri, filii quoque praevaricatorum populi tui extollentur, ut impleant visionem, et corruent.
15 Et veniet rex aquilonis et comportabit aggerem et capiet urbem munitissimam; et brachia austri non sustinebunt, et populo electorum eius non erit fortitudo ad resistendum.
16 Et faciet veniens super eum iuxta placitum suum, et non erit qui stet contra faciem eius; et stabit in terra inclita, et consumptio in manu eius.
17 Et ponet faciem suam, ut veniat ad tenendum universum regnum eius, et recta faciet cum eo et filiam feminarum dabit ei, ut evertat illud; et non stabit nec illius erit.
18 Et convertet faciem suam ad insulas et capiet multas, et cessare faciet princeps opprobrium eius, et opprobrium eius convertetur in eum.
19 Et convertet faciem suam ad oppida terrae suae et impinget et corruet, et non invenietur.
20 Et stabit in loco eius, qui mittat exactorem in decus regni; et in paucis diebus conteretur, non in furore nec in proelio.
21 Et stabit in loco eius despectus, et non tribuetur ei honor regius; et veniet clam et obtinebit regnum in fraudulentia.
22 Et brachia pugnantis expugnabuntur a facie eius et conterentur; insuper et dux foederis.
23 Et post amicitias, cum eo faciet dolum et ascendet et superabit in modico populo.
24 In prosperitate uberes urbes ingredietur et faciet, quae non fecerunt patres eius et patres patrum eius: rapinas et praedam et divitias eorum dissipabit et contra oppida cogitationes inibit, et hoc usque ad tempus.
25 Et concitabitur fortitudo eius et cor eius adversum regem austri in exercitu magno; et rex austri provocabitur ad bellum multis auxiliis et fortibus nimis, et non stabit, quia inibunt adversus eum consilia.
26 Et comedentes panem cum eo conterent illum; exercitusque eius opprimetur, et cadent interfecti plurimi.
27 Duorum quoque regum cor erit, ut malefaciant et ad mensam unam mendacium loquentur et non proficient, quia adhuc finis in aliud tempus.
28 Et revertetur in terram suam cum opibus multis, et cor eius adversum testamentum sanctum; et faciet et revertetur in terram suam.
29 Statuto tempore revertetur et veniet ad austrum, et non erit priori simile novissimum.
30 Et venient super eum trieres, Romani; et percutietur et revertetur et indignabitur contra testamentum sanctum et faciet reverteturque et cogitabit adversum eos, qui dereliquerunt testamentum sanctum.
31 Et brachia ex eo stabunt et polluent sanctuarium fortitudinis et auferent iuge sacrificium et dabunt abominationem vastatoris.
32 Et impios in testamentum errare faciet fraudulenter; populus autem scientium Deum suum obtinebit et faciet.
33 Et docti in populo docebunt plurimos; et ruent in gladio et in flamma et in captivitate et in rapina per dies.
34 Cumque corruerint, sublevabuntur auxilio parvulo, et applicabuntur eis plurimi fraudulenter.
35 Et de eruditis ruent, ut aliqui eorum conflentur et purgentur et dealbentur usque ad tempus praefinitum, quia adhuc aliud tempus erit.
36 Et faciet iuxta voluntatem suam rex et elevabitur et magnificabitur adversus omnem deum et adversus Deum deorum loquetur magnifica et prosperabitur, donec compleatur iracundia; perpetrata quippe est definitio.
37 Et deos patrum suorum non reputabit neque concupiscentiam feminarum nec quemquam deorum curabit, quia super universa magnificabit se;
38 deum autem oppidorum in loco suo venerabitur et deum, quem ignoraverunt patres eius, colet auro et argento et lapide pretioso rebusque pretiosis
39 et faciet adversus oppida munita cum deo alieno; qui cognoverit eum, multiplicabit gloriam eius et dabit eis potestatem in multis et terram dividet pretio.
40 Et in tempore praefinito proeliabitur adversus eum rex austri, et quasi tempestas veniet contra illum rex aquilonis in curribus et in equitibus et in classe magna, et ingredietur terras et conteret et pertransiet.
41 Et introibit in terram gloriosam, et multae corruent; hae autem solae salvabuntur de manu eius: Edom et Moab et principium filiorum Ammon.
42 Et mittet manum suam in terras, et terra Aegypti non effugiet;
43 et dominabitur thesaurorum auri et argenti et in omnibus pretiosis Aegypti, et Libyes et Aethiopes in vestigia eius transibunt.
44 Et fama turbabit eum ab oriente et ab aquilone; et veniet in ira magna, ut conterat et interficiat plurimos,
45 et figet tabernacula palatii sui inter maria super montem sanctum decoris; et veniet usque ad summitatem eius, et nemo auxiliabitur ei.