Читай и изучай

Библия » Новая Вульгата

Римлянам 12 глава

1 Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum;
2 et nolite conformari huic saeculo, sed transformamini renovatione mentis, ut probetis quid sit voluntas Dei, quid bonum et bene placens et perfectum.
3 Dico enim per gratiam, quae data est mihi, omnibus, qui sunt inter vos, non altius sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem, unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei.
4 Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eundem actum habent,
5 ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra.
6 Habentes autem donationes secundum gratiam, quae data est nobis, differentes: sive prophetiam, secundum rationem fidei;
7 sive ministerium, in ministrando; sive qui docet, in doctrina;
8 sive qui exhortatur, in exhortando; qui tribuit, in simplicitate; qui praeest, in sollicitudine; qui miseretur, in hilaritate.
9 Dilectio sine simulatione. Odientes malum, adhaerentes bono;
10 caritate fraternitatis invicem diligentes, honore invicem praevenientes,
11 sollicitudine non pigri, spiritu ferventes, Domino servientes,
12 spe gaudentes, in tribulatione patientes, orationi instantes,
13 necessitatibus sanctorum communicantes, hospitalitatem sectantes.
14 Benedicite persequentibus; benedicite et nolite maledicere!
15 Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus.
16 Idipsum invicem sentientes, non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos.
17 Nulli malum pro malo reddentes; providentes bona coram omnibus hominibus;
18 si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes;
19 non vosmetipsos vindicantes, carissimi, sed date locum irae, scriptum est enim: “Mihi vindicta, ego retribuam”, dicit Dominus.
20 Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi. Hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput eius.
21 Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.

Римлянам 12 глава в переводах

RU BY UA EN DE LAT

Обратите внимание. Номера стихов — это ссылки, ведущие на раздел со сравнением переводов. Попробуйте, возможно, вы будете приятно удивлены.