Читай и изучай

Библия » Клементиновская Вульгата

От Луки 14 глава

1 Et factum est cum intraret Jesus in domum cujusdam principis pharisæorum sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum.
2 Et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum.
3 Et respondens Jesus dixit ad legisperitos et pharisæos, dicens : Si licet sabbato curare ?
4 At illi tacuerunt. Ipse vero apprehensum sanavit eum, ac dimisit.
5 Et respondens ad illos dixit : Cujus vestrum asinus, aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die sabbati ?
6 Et non poterant ad hæc respondere illi.
7 Dicebat autem et ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos :
8 Cum invitatus fueris ad nuptias, non discumbas in primo loco, ne forte honoratior te sit invitatus ab illo.
9 Et veniens is, qui te et illum vocavit, dicat tibi : Da huic locum : et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere.
10 Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco : ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi : Amice, ascende superius. Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus :
11 quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur : et qui se humiliat, exaltabitur.
12 Dicebat autem et ei, qui invitaverat : Cum facis prandium, aut cœnam, noli vocare amicos tuos, neque fratres tuos, neque cognatos, neque vicinos divites : ne forte te et ipsi reinvitent, et fiat tibi retributio ;
13 sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, et cæcos :
14 et beatus eris, quia non habent retribuere tibi : retribuetur enim tibi in resurrectione justorum.
15 Hæc cum audisset quidam de simul discumbentibus, dixit illi : Beatus qui manducabit panem in regno Dei.
16 At ipse dixit ei : Homo quidam fecit cœnam magnam, et vocavit multos.
17 Et misit servum suum hora cœnæ dicere invitatis ut venirent, quia jam parata sunt omnia.
18 Et cœperunt simul omnes excusare. Primus dixit ei : Villam emi, et necesse habeo exire, et videre illam : rogo te, habe me excusatum.
19 Et alter dixit : Juga boum emi quinque, et eo probare illa : rogo te, habe me excusatum.
20 Et alius dixit : Uxorem duxi, et ideo non possum venire.
21 Et reversus servus nuntiavit hæc domino suo. Tunc iratus paterfamilias, dixit servo suo : Exi cito in plateas et vicos civitatis : et pauperes, ac debiles, et cæcos, et claudos introduc huc.
22 Et ait servus : Domine, factum est ut imperasti, et adhuc locus est.
23 Et ait dominus servo : Exi in vias, et sæpes : et compelle intrare, ut impleatur domus mea.
24 Dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt, gustabit cœnam meam.
25 Ibant autem turbæ multæ cum eo : et conversus dixit ad illos :
26 Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus.
27 Et qui non bajulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discipulus.
28 Quis enim ex vobis volens turrim ædificare, non prius sedens computat sumptus, qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum,
29 ne, posteaquam posuerit fundamentum, et non potuerit perficere, omnes qui vident, incipiant illudere ei,
30 dicentes : Quia hic homo cœpit ædificare, et non potuit consummare ?
31 Aut quis rex iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem millibus occurrere ei, qui cum viginti millibus venit ad se ?
32 Alioquin adhuc illo longe agente, legationem mittens rogat ea quæ pacis sunt.
33 Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus.
34 Bonum est sal : si autem sal evanuerit, in quo condietur ?
35 Neque in terram, neque in sterquilinium utile est, sed foras mittetur. Qui habet aures audiendi, audiat.

От Луки 14 глава в переводах

RU BY UA EN DE LAT

Обратите внимание. Номера стихов — это ссылки, ведущие на раздел со сравнением переводов. Попробуйте, возможно, вы будете приятно удивлены.