Читай и изучай

Библия » Клементиновская Вульгата

Евреям 10 глава

1 Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum : per singulos annos, eisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere :
2 alioquin cessassent offerri : ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati, cultores semel mundati :
3 sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit.
4 Impossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata.
5 Ideo ingrediens mundum dicit : Hostiam et oblationem noluisti : corpus autem aptasti mihi :
6 holocautomata pro peccato non tibi placuerunt.
7 Tunc dixi : Ecce venio : in capite libri scriptum est de me : Ut faciam, Deus, voluntatem tuam.
8 Superius dicens : Quia hostias, et oblationes, et holocautomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi, quæ secundum legem offeruntur,
9 tunc dixi : Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam : aufert primum, ut sequens statuat.
10 In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Jesu Christi semel.
11 Et omnis quidem sacerdos præsto est quotidie ministrans, et easdem sæpe offerens hostias, quæ numquam possunt auferre peccata :
12 hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei,
13 de cetero exspectans donec ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus.
14 Una enim oblatione, consummavit in sempiternum sanctificatos.
15 Contestatur autem nos et Spiritus Sanctus. Postquam enim dixit :
16 Hoc autem testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas :
17 et peccatorum, et iniquitatum eorum jam non recordabor amplius.
18 Ubi autem horum remissio : jam non est oblatio pro peccato.
19 Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi,
20 quam initiavit nobis viam novam, et viventem per velamen, id est, carnem suam,
21 et sacerdotem magnum super domum Dei :
22 accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda,
23 teneamus spei nostræ confessionem indeclinabilem (fidelis enim est qui repromisit),
24 et consideremus invicem in provocationem caritatis, et bonorum operum :
25 non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem.
26 Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia,
27 terribilis autem quædam exspectatio judicii, et ignis æmulatio, quæ consumptura est adversarios.
28 Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur :
29 quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiæ contumeliam fecerit ?
30 Scimus enim qui dixit : Mihi vindicta, et ego retribuam. Et iterum : Quia judicabit Dominus populum suum.
31 Horrendum est incidere in manus Dei viventis.
32 Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati, magnum certamen sustinuistis passionum :
33 et in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti : in altero autem socii taliter conversantium effecti.
34 Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam.
35 Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quæ magnam habet remunerationem.
36 Patientia enim vobis necessaria est : ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem.
37 Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet, et non tardabit.
38 Justus autem meus ex fide vivit : quod si subtraxerit se, non placebit animæ meæ.
39 Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animæ.
Обратите внимание. Номера стихов — это ссылки, ведущие на раздел со сравнением переводов. Попробуйте, возможно, вы будете приятно удивлены.