Библия » Новая Вульгата
1 Паралипоменон 23 глава
1 Igitur David senex et plenus dierum regem constituit Salomonem filium suum super Israel
2 et congregavit omnes principes Israel et sacerdotes atque Levitas.
3 Numeratique sunt Levitae a triginta annis et supra, et inventa sunt triginta octo milia virorum.
4 “Ex his, inquit, praesint ministerio domus Domini viginti quattuor milia, praepositi autem et iudices sex milia;
5 porro quattuor milia ianitores et totidem psaltae canentes Domino in organis, quae feci ad canendum”.
6 Et distribuit eos David per vices filiorum Levi Gerson videlicet et Caath et Merari.
7 Filii Gerson: Ladan et Semei.
8 Filii Ladan: princeps Iahiel et Zetham et Ioel, tres.
9 Filii Semei: Salomith et Hoziel et Aran, tres; isti principes familiarum Ladan.
10 Porro filii Semei: Iahath et Ziza et Iehus et Beria; isti filii Semei, quattuor.
11 Erat autem Iahath prior, Ziza secundus; porro Iehus et Beria non habuerunt plurimos filios, et idcirco in una familia unaque domo computati sunt.
12 Filii Caath: Amram et Isaar, Hebron et Oziel, quattuor.
13 Filii Amram: Aaron et Moyses. Separatusque est Aaron, ut sanctificaret sanctissima, ipse et filii eius in sempiternum, et adoleret Domino et serviret ei ac benediceret in nomine eius in perpetuum.
14 Moysi quoque hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi.
15 Filii Moysi: Gersam et Eliezer.
16 Filii Gersam: Subael primus.
17 Fuerunt autem filii Eliezer: Rohobia primus, et non erant Eliezer filii alii; porro filii Rohobia multiplicati sunt nimis.
18 Filii Isaar: Salomoth primus.
19 Filii Hebron: Ieriau primus, Amarias secundus, Iahaziel tertius, Iecmaam quartus.
20 Filii Oziel: Micha primus, Iesia secundus.
21 Filii Merari: Moholi et Musi. Filii Moholi: Eleazar et Cis;
22 mortuus est autem Eleazar et non habuit filios sed filias acceperuntque eas filii Cis fratres earum.
23 Filii Musi: Moholi et Eder et Ierimoth, tres.
24 Hi filii Levi in familiis suis, principes familiarum per vices et numerum capitum singulorum, qui faciebant opera ministerii domus Domini a viginti annis et supra.
25 Dixit enim David: “Requiem dedit Dominus, Deus Israel, populo suo et habitat in Ierusalem usque in aeternum;
26 nec erit officii Levitarum, ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa eius ad ministrandum.
27 Iuxta praecepta igitur David novissima, supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra,
28 et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini pro atriis et exedris et in purificationem omnis rei sacrae et in ministerium templi Dei,
29 pro panibus propositionis et farina oblationis et laganis azymorum et pro sartagine et ad torrendum et super omne pondus atque mensuram.
30 Et stent mane ad confitendum et canendum Domino similiterque ad vesperam,
31 tam in oblatione holocaustorum Domini quam in sabbatis et calendis et sollemnitatibus reliquis, iuxta numerum et caeremonias uniuscuiusque rei iugiter coram Domino.
32 Et custodiant observationes tabernaculi conventus et ritum sanctuarii et observationem filiorum Aaron fratrum suorum, ut ministrent in domo Domini”.