Читай и изучай

Библия » Новая Вульгата

Исход 31 глава

1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
2 “Ecce vocavi ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Iudae
3 et implevi eum spiritu Dei, sapientia et intellegentia et scientia in omni opere
4 ad excogitandum, quidquid fabrefieri potest ex auro et argento et aere,
5 ad scindendum et includendum gemmas et ad sculpendum ligna, ad faciendum omne opus;
6 dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan et in corde omnis eruditi posui sapientiam, ut faciant cuncta, quae praecepi tibi:
7 tabernaculum conventus et arcam testimonii et propitiatorium, quod super eam est, et cuncta vasa tabernaculi
8 mensamque et vasa eius, candelabrum purissimum cum vasis suis et altaria thymiamatis
9 et holocausti et omnia vasa eorum, labrum cum basi sua
10 et vestes textas et vestes sanctas Aaron sacerdoti et vestes filiorum eius, ut fungantur officio suo in sacris,
11 oleum unctionis et thymiama aromatum in sanctuario: omnia, quae praecepi tibi, facient”.
12 Et locutus est Dominus ad Moysen dicens:
13 “Loquere filiis Israel et dices ad eos: Videte ut sabbatum meum custodiatis, quia signum est inter me et vos in generationibus vestris, ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos.
14 Custodite sabbatum, sanctum est enim vobis. Qui polluerit illud, morte morietur; qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui.
15 Sex diebus facietis opus; in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino: omnis, qui fecerit opus in hac die, morietur.
16 Custodiant filii Israel sabbatum et celebrent illud in generationibus suis: pactum est sempiternum
17 inter me et filios Israel signumque perpetuum; sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et in septimo ab opere cessavit et respiravit”.
18 Deditque Dominus Moysi, completis huiuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas scriptas digito Dei.
Обратите внимание. Номера стихов — это ссылки, ведущие на раздел со сравнением переводов. Попробуйте, возможно, вы будете приятно удивлены.