Читай и изучай
Библия » Новая Вульгата
Осия 3 глава
4 глава »
1 Et dixit Dominus ad me: “Adhuc vade, dilige mulierem dilectam amico et adulteram, sicut diligit Dominus filios Israel, et ipsi respectant ad deos alienos et diligunt placentas uvarum”.
2 Et emi eam mihi quindecim argenteis et choro hordei et dimidio choro hordei. 
3 Et dixi ad eam: “Dies multos exspectabis me; non fornicaberis et non eris viro, neque ibo ego ad te”. 
4 Quia dies multos sedebunt filii Israel sine rege et sine principe et sine sacrificio et sine lapide et sine ephod et sine theraphim. 
5 Et post haec revertentur filii Israel et quaerent Dominum Deum suum et David regem suum et pavebunt ad Dominum et ad bonum eius in fine dierum.

 

Осия 3 глава в переводах