Читай и изучай

Библия » Есфирь глава 3 стих 15

Есфирь 3 стих 15
перевод - Синодальный перевод

Сравнение переводов: Есфирь 3:15
на русском беларусском украинском английском немецком греческом


Гонцы отправились быстро с царским повелением. Объявлен был указ и в Сузах, престольном городе; и царь и Аман сидели и пили, а город Сузы был в смятении.

Festinabant cursores, qui missi erant, regis imperium explere. Statimque in Susan pependit edictum, rege et Aman celebrante convivium, et cunctis Judæis, qui in urbe erant, flentibus.

Festinabant cursores, qui missi erant, regis imperium explere; statimque in Susan pependit edictum, rege et Aman celebrante convivium, dum civitas ipsa esset conturbata. 15a Et convivium fecerunt omnes gentes; rex autem et Aman, cum introisset regiam, cum amicis luxuriabatur. 15b Ubicumque igitur proponebatur exemplum epistulae, ploratio et luctus ingens fiebat apud omnes Iudaeos. 15c Et invocabant Iudaei Deum patrum suorum et dicebant: 15d “Domine Deus, tu solus Deus in caelo sursum, et non est alius Deus praeter te. 15e Si enim fecissemus legem tuam et praecepta, habitassemus cum securitate et pace per omne tempus vitae nostrae. 15f Nunc autem, quoniam non fecimus praecepta tua, venit super nos omnis tribulatio ista. 15g Iustus es et clemens et excelsus et magnus, Domine, et omnes viae tuae iudicia. 15h Et nunc, Domine, non des filios tuos in captivitatem neque uxores nostras in violationem neque in perditionem, qui factus es nobis propitius ab Aegypto usque nunc. 15i Miserere principali tuae parti et non tradas in infamiam hereditatem tuam, ut hostes dominentur nostri”.