Библия » Новая Вульгата
Иезекииль 47 глава
1 Et convertit me ad portam domus, et ecce aquae egre diebantur subter limen domus ad orientem; facies enim domus respiciebat ad orientem, aquae autem descendebant a latere templi dextro a meridie altaris.
2 Et eduxit me per viam portae aquilonis et convertit me ad viam foras ad portam exteriorem, quae respiciebat ad orientem; et ecce aquae exeuntes a latere dextro.
3 Cum egrederetur vir ad orientem, qui habebat funiculum in manu sua, mensus est mille cubitos et traduxit me per aquam usque ad talos.
4 Rursumque mensus est mille et traduxit me per aquam usque ad genua.
5 Et mensus est mille et traduxit me per aquam usque ad renes. Et mensus est mille; torrens, quem non potui pertransire, quoniam intumuerant aquae, aquae ad natandum; torrens, qui non poterat transvadari.
6 Et dixit ad me: “Certe vidisti, fili hominis”; et duxit me et convertit ad ripam torrentis.
7 Cumque me convertissem, ecce in ripa torrentis ligna multa nimis ex utraque parte;
8 et ait ad me: “Aquae istae, quae egrediuntur ad regionem orientalem et descendunt ad Arabam, intrabunt mare, aquas salsas, et sanabuntur aquae:
9 et omnis anima vivens, quae movetur, quocumque venerit torrens, vivet, et erunt pisces multi satis, postquam venerint illuc aquae istae, et sanabuntur et vivent omnia, ad quae venerit torrens.
10 Et stabunt super mare piscatores; ab Engaddi usque ad Engallim siccatio sagenarum erit; plurimae species erunt piscium eius, sicut pisces maris Magni, multitudinis nimiae.
11 Palustria autem eius et stagna non sanabuntur, quia in salinas dabuntur.
12 Et super torrentem orietur in ripis eius ex utraque parte omne lignum pomiferum; non defluet folium ex eo, et non deficiet fructus eius: per singulos menses afferet primitiva, quia aquae eius de sanctuario egredientur, et erunt fructus eius in cibum, et folia eius ad medicinam.
13 Haec dicit Dominus Deus: Hic est terminus, in quo possidebitis terram in duodecim tribubus Israel, quia Ioseph duplicem funiculum habet;
14 possidebitis autem eam, singuli aeque ut frater suus, super quam levavi manum meam, ut darem patribus vestris; et cadet terra haec vobis in possessionem.
15 Hic est autem terminus terrae: ad plagam septentrionalem a mari Magno via Hethalon ad introitum Emath,
16 Sedada, Berotha, Sabarim, quae est inter terminum Damasci et confinium Emath, usque ad Asarenon, quae est iuxta terminum Auran;
17 erit ergo terminus a mari usque ad Asarenon, cum fines Damasci et fines Emath sint in aquilone; haec est plaga septentrionalis.
18 Porro plaga orientalis de loco inter Auran et inter Damascum et in medio inter Galaad et terram Israel, Iordanis disterminans usque ad mare orientale, usque Thamar; haec est plaga orientalis.
19 Plaga autem australis meridiana a Thamar usque ad aquas Meribathcades et torrentem usque ad mare Magnum; haec est plaga ad meridiem australis.
20 Et plaga maris, mare Magnum a confinio per directum, donec venias Emath; haec est plaga maris.
21 Et dividetis terram istam vobis per tribus Israel
22 et mittetis eam in hereditatem, vobis et advenis, qui accesserint ad vos, qui genuerint filios in medio vestrum, et erunt vobis sicut indigenae inter filios Israel: vobiscum divident possessionem in medio tribuum Israel;
23 in tribu autem quacumque fuerit advena, ibi dabitis possessionem illi, ait Dominus Deus.