Библия » Новая Вульгата
От Луки 11 глава
1 Et factum est cum esset in loco quodam orans, ut cessa vit, dixit unus ex discipulis eius ad eum: “Domine, doce nos orare, sicut et Ioannes docuit discipulos suos”.
2 Et ait illis: “Cum oratis, dicite: Pater, sanctificetur nomen tuum, adveniat regnum tuum;
3 panem nostrum cotidianum da nobis cotidie,
4 et dimitte nobis peccata nostra, si quidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis, et ne nos inducas in tentationem”.
5 Et ait ad illos: “Quis vestrum habebit amicum et ibit ad illum media nocte et dicet illi: “Amice, commoda mihi tres panes,
6 quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo, quod ponam ante illum”;
7 et ille de intus respondens dicat: “Noli mihi molestus esse; iam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili; non possum surgere et dare tibi”.
8 Dico vobis: Et si non dabit illi surgens, eo quod amicus eius sit, propter improbitatem tamen eius surget et dabit illi, quotquot habet necessarios.
9 Et ego vobis dico: Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.
10 Omnis enim qui petit, accipit; et, qui quaerit, invenit; et pulsanti aperietur.
11 Quem autem ex vobis patrem filius petierit piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi?
12 Aut si petierit ovum, numquid porriget illi scorpionem?
13 Si ergo vos, cum sitis mali, nostis dona bona dare filiis vestris, quanto magis Pater de caelo dabit Spiritum Sanctum petentibus se”.
14 Et erat eiciens daemonium, et illud erat mutum; et factum est, cum daemonium exisset, locutus est mutus. Et admiratae sunt turbae;
15 quidam autem ex eis dixerunt: “In Beelzebul principe daemoniorum eicit daemonia”.
16 Et alii tentantes signum de caelo quaerebant ab eo.
17 Ipse autem sciens cogitationes eorum dixit eis: “Omne regnum in seipsum divisum desolatur, et domus supra domum cadit.
18 Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum ipsius? Quia dicitis in Beelzebul eicere me daemonia.
19 Si autem ego in Beelzebul eicio daemonia, filii vestri in quo eiciunt? Ideo ipsi iudices vestri erunt.
20 Porro si in digito Dei eicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.
21 Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea, quae possidet;
22 si autem fortior illo superveniens vicerit eum, universa arma eius auferet, in quibus confidebat, et spolia eius distribuet.
23 Qui non est mecum, adversum me est; et, qui non colligit mecum, dispergit.
24 Cum immundus spiritus exierit de homine, perambulat per loca inaquosa quaerens requiem; et non inveniens dicit: “Revertar in domum meam unde exivi”. 25 Et cum venerit, invenit scopis mundatam et exornatam.
26 Et tunc vadit et assumit septem alios spiritus nequiores se, et ingressi habitant ibi; et sunt novissima hominis illius peiora prioribus”.
27 Factum est autem, cum haec diceret, extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi: “Beatus venter, qui te portavit, et ubera, quae suxisti!”.
28 At ille dixit: “Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt!”.
29 Turbis autem concurrentibus, coepit dicere: “Generatio haec generatio nequam est; signum quaerit, et signum non dabitur illi, nisi signum Ionae.
30 Nam sicut Ionas fuit signum Ninevitis, ita erit et Filius hominis generationi isti.
31 Regina austri surget in iudicio cum viris generationis huius et condemnabit illos, quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et ecce plus Salomone hic.
32 Viri Ninevitae surgent in iudicio cum generatione hac et condemnabunt illam, quia paenitentiam egerunt ad praedicationem Ionae, et ecce plus Iona hic.
33 Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit neque sub modio sed supra candelabrum, ut, qui ingrediuntur, lumen videant.
34 Lucerna corporis est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit; si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit.
35 Vide ergo, ne lumen, quod in te est, tenebrae sint.
36 Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, sicut quando lucerna in fulgore suo illuminat te”.
37 Et cum loqueretur, rogavit illum quidam pharisaeus, ut pranderet apud se; et ingressus recubuit.
38 Pharisaeus autem videns miratus est quod non baptizatus esset ante prandium.
39 Et ait Dominus ad illum: “Nunc vos pharisaei, quod de foris est calicis et catini, mundatis; quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate.
40 Stulti! Nonne, qui fecit, quod de foris est, etiam id, quod de intus est, fecit?
41 Verumtamen, quae insunt, date eleemosynam; et ecce omnia munda sunt vobis.
42 Sed vae vobis pharisaeis, quia decimatis mentam et rutam et omne holus et praeteritis iudicium et caritatem Dei! Haec autem oportuit facere et illa non omittere.
43 Vae vobis pharisaeis, quia diligitis primam cathedram in synagogis et salutationes in foro!
44 Vae vobis, quia estis ut monumenta, quae non parent, et homines ambulantes supra nesciunt!”.
45 Respondens autem quidam ex legis peritis ait illi: “Magister, haec dicens etiam nobis contumeliam facis”.
46 At ille ait: “Et vobis legis peritis: Vae, quia oneratis homines oneribus, quae portari non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas!
47 Vae vobis, quia aedificatis monumenta prophetarum, patres autem vestri occiderunt illos!
48 Profecto testificamini et consentitis operibus patrum vestrorum, quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vos autem aedificatis.
49 Propterea et sapientia Dei dixit: Mittam ad illos prophetas et apostolos, et ex illis occident et persequentur,
50 ut requiratur sanguis omnium prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi, a generatione ista,
51 a sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariae, qui periit inter altare et aedem. Ita dico vobis: Requiretur ab hac generatione.
52 Vae vobis legis peritis, quia tulistis clavem scientiae! Ipsi non introistis et eos, qui introibant, prohibuistis”.
53 Cum autem inde exisset, coeperunt scribae et pharisaei graviter insistere et eum allicere in sermone de multis