Читай и изучай

Библия » Новая Вульгата

Деяния 5 глава

1 Vir autem quidam nomine Ananias cum Sapphira uxore sua vendidit agrum 
2 et subtraxit de pretio, conscia quoque uxore, et afferens partem quandam ad pedes apostolorum posuit. 
3 Dixit autem Petrus: “Anania, cur implevit Satanas cor tuum mentiri te Spiritui Sancto et subtrahere de pretio agri? 
4 Nonne manens tibi manebat et venumdatum in tua erat potestate? Quare posuisti in corde tuo hanc rem? Non es mentitus hominibus sed Deo!”. 
5 Audiens autem Ananias haec verba cecidit et exspiravit; et factus est timor magnus in omnes audientes. 
6 Surgentes autem iuvenes involverunt eum et efferentes sepelierunt.
7 Factum est autem quasi horarum trium spatium, et uxor ipsius nesciens, quod factum fuerat, introivit. 
8 Respondit autem ei Petrus: “Dic mihi, si tanti agrum vendidistis?”. At illa dixit: “Etiam, tanti”. 
9 Petrus autem ad eam: “Quid est quod convenit vobis tentare Spiritum Domini? Ecce pedes eorum, qui sepelierunt virum tuum, ad ostium, et efferent te”. 
10 Confestim cecidit ante pedes eius et exspiravit; intrantes autem iuvenes invenerunt illam mortuam et efferentes sepelierunt ad virum suum. 
11 Et factus est timor magnus super universam ecclesiam et in omnes, qui audierunt haec.
12 Per manus autem apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe; et erant unanimiter omnes in porticu Salomonis. 
13 Ceterorum autem nemo audebat coniungere se illis, sed magnificabat eos populus; 
14 magis autem addebantur credentes Domino multitudines virorum ac mulierum, 
15 ita ut et in plateas efferrent infirmos et ponerent in lectulis et grabatis, ut, veniente Petro, saltem umbra illius obumbraret quemquam eorum. 
16 Concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum Ierusalem, afferentes aegros et vexatos ab spiritibus immundis, qui curabantur omnes.
17 Exsurgens autem princeps sacerdotum et omnes, qui cum illo erant, quae est haeresis sadducaeorum, repleti sunt zelo 
18 et iniecerunt manus in apostolos et posuerunt illos in custodia publica. 
19 Angelus autem Domini per noctem aperuit ianuas carceris et educens eos dixit: 
20 “Ite et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitae huius”. 
21 Qui cum audissent, intraverunt diluculo in templum et docebant. Adveniens autem princeps sacerdotum et, qui cum eo erant, convocaverunt concilium et omnes seniores filiorum Israel et miserunt in carcerem, ut adducerentur illi. 
22 Cum venissent autem ministri, non invenerunt illos in carcere; reversi autem nuntiaverunt 
23 dicentes: “Carcerem invenimus clausum cum omni diligentia et custodes stantes ad ianuas; aperientes autem intus neminem invenimus!”. 
24 Ut audierunt autem hos sermones, magistratus templi et principes sacerdotum ambigebant de illis quidnam fieret illud. 
25 Adveniens autem quidam nuntiavit eis: “Ecce viri, quos posuistis in carcere, sunt in templo stantes et docentes populum”.
26 Tunc abiens magistratus cum ministris adducebat illos, non per vim; timebant enim populum, ne lapidarentur. 
27 Et cum adduxissent illos, statuerunt in concilio. Et interrogavit eos princeps sacerdotum 
28 dicens: “Nonne praecipiendo praecepimus vobis, ne doceretis in nomine isto? Et ecce replevistis Ierusalem doctrina vestra et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius”. 
29 Respondens autem Petrus et apostoli dixerunt: “Oboedire oportet Deo magis quam hominibus.
30 Deus patrum nostrorum suscitavit Iesum, quem vos interemistis suspendentes in ligno; 
31 hunc Deus Ducem et Salvatorem exaltavit dextera sua ad dandam paenitentiam Israel et remissionem peccatorum. 
32 Et nos sumus testes horum verborum, et Spiritus Sanctus, quem dedit Deus oboedientibus sibi”.
33 Haec cum audissent, dissecabantur et volebant interficere illos.
34 Surgens autem quidam in concilio pharisaeus nomine Gamaliel, legis doctor honorabilis universae plebi, iussit foras ad breve homines fieri 
35 dixitque ad illos: “Viri Israelitae, attendite vobis super hominibus istis quid acturi sitis. 
36 Ante hos enim dies exstitit Theudas dicens esse se aliquem, cui consensit virorum numerus circiter quadringentorum; qui occisus est, et omnes, quicumque credebant ei, dissipati sunt et redacti sunt ad nihilum. 
37 Post hunc exstitit Iudas Galilaeus in diebus census et avertit populum post se; et ipse periit, et omnes, quotquot consentiebant ei, dispersi sunt. 
38 Et nunc dico vobis: Discedite ab hominibus istis et sinite illos. Quoniam si est ex hominibus consilium hoc aut opus hoc, dissolvetur; 
39 si vero ex Deo est, non poteritis dissolvere eos, ne forte et adversus Deum pugnantes inveniamini!”. Consenserunt autem illi 
40 et convocantes apostolos, caesis denuntiaverunt, ne loquerentur in nomine Iesu, et dimiserunt eos. 
41 Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine contumeliam pati; 
42 et omni die in templo et circa domos non cessabant docentes et evangelizantes Christum, Iesum.
Обратите внимание. Номера стихов — это ссылки, ведущие на раздел со сравнением переводов. Попробуйте, возможно, вы будете приятно удивлены.