Библия » Новая Вульгата
Ефесянам 3 глава
1 Huius rei gratia, ego Paulus, vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus —
2 si tamen audistis dispensationem gratiae Dei, quae data est mihi pro vobis,
3 quoniam secundum revelationem notum mihi factum est mysterium, sicut supra scripsi in brevi,
4 prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi,
5 quod aliis generationibus non innotuit filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu,
6 esse gentes coheredes et concorporales et comparticipes promissionis in Christo Iesu per evangelium,
7 cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei, quae data est mihi secundum operationem virtutis eius.
8 Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec: gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi
9 et illuminare omnes, quae sit dispensatio mysterii absconditi a saeculis in Deo, qui omnia creavit,
10 ut innotescat nunc principatibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei,
11 secundum propositum saeculorum, quod fecit in Christo Iesu Domino nostro,
12 in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius.
13 Propter quod peto, ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis, quae est gloria vestra.
14 Huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem,
15 ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur,
16 ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiorem hominem,
17 habitare Christum per fidem in cordibus vestris, in caritate radicati et fundati,
18 ut valeatis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum,
19 scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.
20 Ei autem, qui potens est supra omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus, secundum virtutem, quae operatur in nobis,
21 ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum. Amen.