Библия » Новая Вульгата
Иезекииль 6 глава
1 Et factus est sermo Domini ad me dicens:
2 “Fili hominis, pone faciem tuam ad montes Israel et prophetabis ad eos
3 et dices: Montes Israel, audite verbum Domini Dei. Haec dicit Dominus Deus montibus et collibus, voraginibus et vallibus: Ecce ego inducam super vos gladium et destruam excelsa vestra;
4 et demoliar aras vestras, et confringentur delubra vestra, et deiciam interfectos vestros ante idola vestra.
5 Et dabo cadavera filiorum Israel ante faciem simulacrorum vestrorum et dispergam ossa vestra circum aras vestras;
6 in omnibus habitationibus vestris urbes desertae erunt, et excelsa demolientur, ut dissipentur et intereant arae vestrae, et confringantur et cessent idola vestra, et conterantur delubra vestra, et deleantur opera vestra.
7 Et cadet interfectus in medio vestri, et scietis quia ego Dominus.
8 Et relinquam in vobis eos, qui fugerint gladium in gentibus, cum dispersero vos in terris;
9 et recordabuntur mei liberati vestri in gentibus, ad quas captivi ducti sunt, quia contrivi cor eorum fornicans et recedens a me, et oculos eorum fornicantes post idola sua; et displicebunt sibimet super malis, quae fecerunt in universis abominationibus suis,
10 et scient quia ego Dominus non frustra locutus sum, ut facerem eis malum hoc.
11 Haec dicit Dominus Deus: Plaude manu tua et percute pede tuo et dic: Heu ad omnes abominationes malas domus Israel, quia gladio, fame et peste ruituri sunt!
12 Qui longe est, peste morietur; qui autem prope, gladio corruet; et, qui relictus fuerit et obsessus, fame morietur, et complebo indignationem meam in eis.
13 Et scietis quia ego Dominus, cum fuerint interfecti eorum in medio idolorum suorum, in circuitu ararum suarum, in omni colle excelso, in cunctis summitatibus montium et subtus omne lignum nemorosum et subtus universam quercum frondosam, locum ubi obtulerunt tura redolentia universis idolis suis.
14 Et extendam manum meam super eos et faciam terram desolatam et destitutam a deserto usque Rebla in omnibus habitationibus eorum, et scient quia ego Dominus”.