Библия » Клементиновская Вульгата
От Луки 22 глава
1 Appropinquabat autem dies festus azymorum, qui dicitur Pascha :
2 et quærebant principes sacerdotum, et scribæ, quomodo Jesum interficerent : timebant vero plebem.
3 Intravit autem Satanas in Judam, qui cognominabatur Iscariotes, unum de duodecim :
4 et abiit, et locutus est cum principibus sacerdotum, et magistratibus, quemadmodum illum traderet eis.
5 Et gavisi sunt, et pacti sunt pecuniam illi dare.
6 Et spopondit, et quærebat opportunitatem ut traderet illum sine turbis.
7 Venit autem dies azymorum, in qua necesse erat occidi pascha.
8 Et misit Petrum et Joannem, dicens : Euntes parate nobis pascha, ut manducemus.
9 At illi dixerunt : Ubi vis paremus ?
10 Et dixit ad eos : Ecce introëuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo quidam amphoram aquæ portans : sequimini eum in domum, in quam intrat,
11 et dicetis patrifamilias domus : Dicit tibi Magister : Ubi est diversorium, ubi pascha cum discipulis meis manducem ?
12 Et ipse ostendet vobis cœnaculum magnum stratum, et ibi parate.
13 Euntes autem invenerunt sicut dixit illis, et paraverunt pascha.
14 Et cum facta esset hora, discubuit, et duodecim apostoli cum eo.
15 Et ait illis : Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar.
16 Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei.
17 Et accepto calice gratias egit, et dixit : Accipite, et dividite inter vos.
18 Dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat.
19 Et accepto pane gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens : Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur : hoc facite in meam commemorationem.
20 Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens : Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur.
21 Verumtamen ecce manus tradentis me, mecum est in mensa.
22 Et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit : verumtamen væ homini illi per quem tradetur.
23 Et ipsi cœperunt quærere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset.
24 Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse major.
25 Dixit autem eis : Reges gentium dominantur eorum : et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur.
26 Vos autem non sic : sed qui major est in vobis, fiat sicut minor : et qui præcessor est, sicut ministrator.
27 Nam quis major est, qui recumbit, an qui ministrat ? nonne qui recumbit ? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat :
28 vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis.
29 Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum,
30 ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos judicantes duodecim tribus Israël.
31 Ait autem Dominus : Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum :
32 ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua : et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos.
33 Qui dixit ei : Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire.
34 At ille dixit : Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me. Et dixit eis :
35 Quando misi vos sine sacculo, et pera, et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis ?
36 At illi dixerunt : Nihil. Dixit ergo eis : Sed nunc qui habet sacculum, tollat ; similiter et peram : et qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium.
37 Dico enim vobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est, oportet impleri in me : Et cum iniquis deputatus est. Etenim ea quæ sunt de me finem habent.
38 At illi dixerunt : Domine, ecce duo gladii hic. At ille dixit eis : Satis est.
39 Et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum. Secuti sunt autem illum et discipuli.
40 Et cum pervenisset ad locum, dixit illis : Orate ne intretis in tentationem.
41 Et ipse avulsus est ab eis quantum jactus est lapidis : et positis genibus orabat,
42 dicens : Pater, si vis, transfer calicem istum a me : verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat.
43 Apparuit autem illi angelus de cælo, confortans eum. Et factus in agonia, prolixius orabat.
44 Et factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram.
45 Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos, invenit eos dormientes præ tristitia.
46 Et ait illis : Quid dormitis ? surgite, orate, ne intretis in tentationem.
47 Adhuc eo loquente, ecce turba : et qui vocabatur Judas, unus de duodecim, antecedebat eos, et appropinquavit Jesu ut oscularetur eum.
48 Jesus autem dixit illi : Juda, osculo Filium hominis tradis ?
49 Videntes autem hi qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt ei : Domine, si percutimus in gladio ?
50 Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum, et amputavit auriculam ejus dexteram.
51 Respondens autem Jesus, ait : Sinite usque huc. Et cum tetigisset auriculam ejus, sanavit eum.
52 Dixit autem Jesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum, et magistratus templi, et seniores : Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus ?
53 Cum quotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me : sed hæc est hora vestra, et potestas tenebrarum.
54 Comprehendentes autem eum, duxerunt ad domum principis sacerdotum : Petrus vero sequebatur a longe.
55 Accenso autem igne in medio atrii et circumsedentibus illis, erat Petrus in medio eorum.
56 Quem cum vidisset ancilla quædam sedentem ad lumen, et eum fuisset intuita, dixit : Et hic cum illo erat.
57 At ille negavit eum, dicens : Mulier, non novi illum.
58 Et post pusillum alius videns eum, dixit : Et tu de illis es. Petrus vero ait : O homo, non sum.
59 Et intervallo facto quasi horæ unius, alius quidam affirmabat, dicens : Vere et hic cum illo erat : nam et Galilæus est.
60 Et ait Petrus : Homo, nescio quid dicis. Et continuo, adhuc illo loquente, cantavit gallus.
61 Et conversus Dominus respexit Petrum, et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixerat : Quia priusquam gallus cantet, ter me negabis.
62 Et egressus foras Petrus flevit amare.
63 Et viri qui tenebant illum, illudebant ei, cædentes.
64 Et velaverunt eum, et percutiebant faciem ejus : et interrogabant eum, dicentes : Prophetiza, quis est, qui te percussit ?
65 Et alia multa blasphemantes dicebant in eum.
66 Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis, et principes sacerdotum, et scribæ, et duxerunt illum in concilium suum, dicentes : Si tu es Christus, dic nobis.
67 Et ait illis : Si vobis dixero, non credetis mihi :
68 si autem et interrogavero, non respondebitis mihi, neque dimittetis.
69 Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei.
70 Dixerunt autem omnes : Tu ergo es Filius Dei ? Qui ait : Vos dicitis, quia ego sum.
71 At illi dixerunt : Quid adhuc desideramus testimonium ? ipsi enim audivimus de ore ejus.