Библия » Новая Вульгата
Притчи 23 глава
1 Quando sederis, ut comedas cum principe, diligenter attende, quae apposita sunt ante faciem tuam,
2 et statue cultrum in gutture tuo, si avidus es.
3 Ne desideres de cibis eius, quia est panis mendacii.
4 Noli laborare, ut diteris, sed in prudentia tua acquiesce.
5 Si erigas oculos tuos ad opes, iam non sunt; quia facient sibi pennas quasi aquilae et volabunt in caelum.
6 Ne comedas cum homine invido et ne desideres cibos eius;
7 quoniam sicut aestimavit in animo suo, ita ipse est. “Comede et bibe” dicet tibi, et mens eius non est tecum.
8 Buccellam, quam comederas, evomes et perdes pulchros sermones tuos.
9 In auribus insipientium ne loquaris, quia despicient doctrinam eloquii tui.
10 Ne attingas terminos viduae et agrum pupillorum ne introeas:
11 redemptor enim illorum fortis est, et ipse iudicabit contra te causam illorum.
12 Introduc ad doctrinam cor tuum et aures tuas ad verba scientiae.
13 Noli subtrahere a puero disciplinam; si enim percusseris eum virga, non morietur:
14 tu virga percuties eum et animam eius de inferno liberabis.
15 Fili mi, si sapiens fuerit cor tuum, gaudebit tecum et cor meum,
16 et exsultabunt renes mei, cum locuta fuerint rectum labia tua.
17 Non aemuletur cor tuum peccatores, sed in timore Domini esto tota die,
18 quia est tibi posteritas, et praestolatio tua non auferetur.
19 Audi, fili mi, et esto sapiens et dirige in via animum tuum.
20 Noli esse in conviviis potatorum nec in comissationibus carnis,
21 quia vacantes potibus et comissatores consumentur, et vestietur pannis dormitatio.
22 Audi patrem tuum, qui genuit te, et ne contemnas, cum senuerit mater tua.
23 Veritatem eme et noli vendere; sapientiam eme et doctrinam et intellegentiam.
24 Exsultat gaudio pater iusti; qui sapientem genuit, laetabitur in eo;
25 gaudeat pater tuus et mater tua, et exsultet, quae genuit te.
26 Praebe, fili mi, cor tuum mihi, et oculi tui vias meas custodiant.
27 Fovea enim profunda est meretrix, et puteus angustus aliena,
28 nam insidiatur ipsa in via quasi latro et iniquos in hominibus addet.
29 Cui “Vae”? Cui “Eheu”? Cui rixae? Cui querela? Cui sine causa vulnera? Cui suffusio oculorum?
30 His, qui commorantur in vino et eunt, ut scrutentur mixtum.
31 Ne intuearis vinum, quando flavescit, cum splenduerit in calice color eius: ingreditur blande,
32 sed in novissimo mordebit ut coluber et sicut regulus vulnerat.
33 Oculi tui videbunt extranea, et cor tuum loquetur perversa;
34 et eris sicut dormiens in medio mari et quasi sopitus ad malum navis:
35 “Verberaverunt me, sed non dolui, percusserunt me, et ego non sensi; quando evigilabo et rursus illud requiram?”.