Библия » Новая Вульгата
Притчи 27 глава
1 Ne glorieris in crastinum ignorans, quid superventura pariat dies.
2 Laudet te alienus et non os tuum, extraneus et non labia tua.
3 Grave est saxum et onerosa arena, sed ira stulti utroque gravior.
4 Saevitas et erumpens furor, et coram zelo consistere quis poterit?
5 Melior est manifesta correptio quam amor absconditus.
6 Veriora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta oscula odientis.
7 Anima saturata calcabit favum, et anima esuriens etiam amarum pro dulci sumet.
8 Sicut avis transmigrans de nido suo, sic vir errans longe a loco suo.
9 Unguento et ture delectatur cor et dulcedine amici in consilio ex animo.
10 Amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris et domum fratris tui ne ingrediaris in die afflictionis tuae. Melior est vicinus iuxta quam frater procul.
11 Stude sapientiae, fili mi, et laetifica cor meum, ut possim exprobranti mihi respondere sermonem.
12 Astutus videns malum absconditus est; simplices transeuntes multati sunt.
13 Tolle vestimentum eius, qui spopondit pro extraneo, et pro alienis aufer ei pignus.
14 Qui benedicit proximo suo voce grandi mane consurgens, maledictio reputabitur ei.
15 Tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier comparantur;
16 qui retinet eam, quasi qui ventum teneat, et oleum dextera sua tenere reperietur.
17 Ferrum ferro exacuitur, et homo exacuit faciem amici sui.
18 Qui servat ficum, comedet fructus eius; et, qui custos est domini sui, glorificabitur.
19 Quomodo in aqua facies prospicit ad faciem, sic cor hominis ad hominem.
20 Infernus et Perditio numquam implentur, similiter et oculi hominum insatiabiles.
21 Quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum, sic probatur homo ore laudantis.
22 Si pilo contuderis stultum in pila quasi ptisanas, non auferetur ab eo stultitia eius.
23 Diligenter agnosce vultum pecoris tui; appone cor tuum ad greges,
24 non enim habebis iugiter divitias. Num corona tribuetur in generationem et generationem?
25 Nudata sunt prata, et apparuerunt herbae virentes, et collecta sunt fena de montibus;
26 agni ad vestimentum tuum, et haedi ad agri pretium;
27 sufficiat tibi lac caprarum in cibum tuum et in cibum domus tuae et ad victum ancillis tuis.