Библия » Новая Вульгата
От Луки 13 глава
1 Aderant autem quidam ipso in tempore nuntiantes illi de Galilaeis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum.
2 Et respondens dixit illis: “Putatis quod hi Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerunt, quia talia passi sunt?
3 Non, dico vobis, sed, nisi paenitentiam egeritis, omnes similiter peribitis.
4 Vel illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloam et occidit eos, putatis quia et ipsi debitores fuerunt praeter omnes homines habitantes in Ierusalem?
5 Non, dico vobis, sed, si non paenitentiam egeritis, omnes similiter peribitis”.
6 Dicebat autem hanc similitudinem: “Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua et venit quaerens fructum in illa et non invenit.
7 Dixit autem ad cultorem vineae: “Ecce anni tres sunt, ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac et non invenio. Succide ergo illam. Ut quid etiam terram evacuat?”.
8 At ille respondens dicit illi: “Domine, dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam et mittam stercora,
9 et si quidem fecerit fructum in futurum; sin autem succides eam””.
10 Erat autem docens in una synagogarum sabbatis.
11 Et ecce mulier, quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo et erat inclinata nec omnino poterat sursum respicere.
12 Quam cum vidisset Iesus, vocavit et ait illi: “Mulier, dimissa es ab infirmitate tua”,
13 et imposuit illi manus; et confestim erecta est et glorificabat Deum.
14 Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Iesus, dicebat turbae: “Sex dies sunt, in quibus oportet operari; in his ergo venite et curamini et non in die sabbati”.
15 Respondit autem ad illum Dominus et dixit: “Hypocritae, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum a praesepio et ducit adaquare?
16 Hanc autem filiam Abrahae, quam alligavit Satanas ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati?”.
17 Et cum haec diceret, erubescebant omnes adversarii eius, et omnis populus gaudebat in universis, quae gloriose fiebant ab eo.
18 Dicebat ergo: “Cui simile est regnum Dei, et cui simile existimabo illud?
19 Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit et factum est in arborem, et volucres caeli requieverunt in ramis eius”.
20 Et iterum dixit: “Cui simile aestimabo regnum Dei?
21 Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria, donec fermentaretur totum”.
22 Et ibat per civitates et castella docens et iter faciens in Hierosolymam.
23 Ait autem illi quidam: “Domine, pauci sunt, qui salvantur?”. Ipse autem dixit ad illos:
24 “Contendite intrare per angustam portam, quia multi, dico vobis, quaerent intrare et non poterunt.
25 Cum autem surrexerit pater familias et clauserit ostium, et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes: “Domine, aperi nobis”; et respondens dicet vobis: “Nescio vos unde sitis”.
26 Tunc incipietis dicere: “Manducavimus coram te et bibimus, et in plateis nostris docuisti”;
27 et dicet loquens vobis: “Nescio vos unde sitis; discedite a me, omnes operarii iniquitatis”.
28 Ibi erit fletus et stridor dentium, cum videritis Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras.
29 Et venient ab oriente et occidente et aquilone et austro et accumbent in regno Dei.
30 Et ecce sunt novissimi, qui erunt primi, et sunt primi, qui erunt novissimi”.
31 In ipsa hora accesserunt quidam pharisaeorum dicentes illi: “Exi et vade hinc, quia Herodes vult te occidere”.
32 Et ait illis: “Ite, dicite vulpi illi: “Ecce eicio daemonia et sanitates perficio hodie et cras et tertia consummor.
33 Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti ambulare, quia non capit prophetam perire extra Ierusalem”.
34 Ierusalem, Ierusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos, qui missi sunt ad te, quotiens volui congregare filios tuos, quemadmodum avis nidum suum sub pinnis, et noluistis.
35 Ecce relinquitur vobis domus vestra. Dico autem vobis: Non videbitis me, donec veniat cum dicetis: “Benedictus, qui venit in nomine Domini””.