Библия » Новая Вульгата
От Луки 19 глава
1 Et ingressus perambulabat Iericho.
2 Et ecce vir nomine Zacchaeus, et hic erat princeps publicanorum et ipse dives.
3 Et quaerebat videre Iesum, quis esset, et non poterat prae turba, quia statura pusillus erat.
4 Et praecurrens ascendit in arborem sycomorum, ut videret illum, quia inde erat transiturus.
5 Et cum venisset ad locum, suspiciens Iesus dixit ad eum: “Zacchaee, festinans descende, nam hodie in domo tua oportet me manere”.
6 Et festinans descendit et excepit illum gaudens.
7 Et cum viderent, omnes murmurabant dicentes: “Ad hominem peccatorem divertit!”.
8 Stans autem Zacchaeus dixit ad Dominum: “Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus et, si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum”.
9 Ait autem Iesus ad eum: “Hodie salus domui huic facta est, eo quod et ipse filius sit Abrahae;
10 venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere, quod perierat”.
11 Haec autem illis audientibus, adiciens dixit parabolam, eo quod esset prope Ierusalem, et illi existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur.
12 Dixit ergo: “Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et reverti.
13 Vocatis autem decem servis suis, dedit illis decem minas et ait ad illos: “Negotiamini, dum venio”.
14 Cives autem eius oderant illum et miserunt legationem post illum dicentes: “Nolumus hunc regnare super nos!”.
15 Et factum est ut rediret, accepto regno, et iussit ad se vocari servos illos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum negotiati essent.
16 Venit autem primus dicens: “Domine, mina tua decem minas acquisivit”.
17 Et ait illi: “Euge, bone serve; quia in modico fidelis fuisti, esto potestatem habens supra decem civitates”.
18 Et alter venit dicens: “Mina tua, domine, fecit quinque minas”.
19 Et huic ait: “Et tu esto supra quinque civitates”.
20 Et alter venit dicens: “Domine, ecce mina tua, quam habui repositam in sudario;
21 timui enim te, quia homo austerus es: tollis, quod non posuisti, et metis, quod non seminasti”.
22 Dicit ei: “De ore tuo te iudico, serve nequam! Sciebas quod ego austerus homo sum, tollens quod non posui et metens quod non seminavi?
23 Et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam? Et ego veniens cum usuris utique exegissem illud”.
24 Et adstantibus dixit: “Auferte ab illo minam et date illi, qui decem minas habet”.
25 Et dixerunt ei: “Domine, habet decem minas!”.
26 Dico vobis: “Omni habenti dabitur; ab eo autem, qui non habet, et, quod habet, auferetur.
27 Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc et interficite ante me!”.
28 Et his dictis, praecedebat ascendens Hierosolymam.
29 Et factum est, cum appropinquasset ad Bethfage et Bethaniam, ad montem, qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos
30 dicens: “Ite in castellum, quod contra est, in quod introeuntes invenietis pullum asinae alligatum, cui nemo umquam hominum sedit; solvite illum et adducite.
31 Et si quis vos interrogaverit: “Quare solvitis?”, sic dicetis: “Dominus eum necessarium habet””.
32 Abierunt autem, qui missi erant, et invenerunt, sicut dixit illis.
33 Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini eius ad illos: “Quid solvitis pullum?”.
34 At illi dixerunt: “Dominus eum necessarium habet”.
35 Et duxerunt illum ad Iesum; et iactantes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Iesum.
36 Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via.
37 Et cum appropinquaret iam ad descensum montis Oliveti, coeperunt omnis multitudo discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus
38 dicentes: “Benedictus, qui venit rex in nomine Domini! Pax in caelo, et gloria in excelsis!”.
39 Et quidam pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum: “Magister, increpa discipulos tuos!”.
40 Et respondens dixit: “Dico vobis: Si hi tacuerint, lapides clamabunt!”.
41 Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam
42 dicens: “Si cognovisses et tu in hac die, quae ad pacem tibi! Nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis.
43 Quia venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo et obsidebunt te et coangustabunt te undique
44 et ad terram prosternent te et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem, eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae”.
45 Et ingressus in templum, coepit eicere vendentes
46 dicens illis: “Scriptum est: “Et erit domus mea domus orationis”. Vos autem fecistis illam speluncam latronum”.
47 Et erat docens cotidie in templo. Principes autem sacerdotum et scribae et principes plebis quaerebant illum perdere
48 et non inveniebant quid facerent; omnis enim populus suspensus erat audiens illum.