Библия » Новая Вульгата
Притчи 5 глава
1 Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiae meae inclina aurem tuam,
2 ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent.
3 Favum enim stillant labia meretricis, et nitidius oleo guttur eius;
4 novissima autem illius amara quasi absinthium et acuta quasi gladius biceps.
5 Pedes eius descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius tendunt;
6 cum non observet semitam vitae, vagi sunt gressus eius, et ipsa nescit.
7 Nunc ergo, fili mi, audi me et ne recedas a verbis oris mei.
8 Longe fac ab ea viam tuam et ne appropinques foribus domus eius.
9 Ne des alienis honorem tuum et annos tuos crudeli,
10 ne forte impleantur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena,
11 et gemas in novissimis, quando consumpseris carnes tuas et corpus tuum
12 et dicas: “Cur detestatus sum disciplinam, et increpationes renuit cor meum,
13 nec audivi vocem docentium me et magistris non inclinavi aurem meam?
14 Paene fui in omni malo, in medio ecclesiae et synagogae”.
15 Bibe aquam de cisterna tua et fluenta putei tui,
16 ne deriventur fontes tui foras, et in plateis rivi aquarum;
17 habeto eas solus, nec sint alieni participes tui.
18 Sit vena tua benedicta, et laetare cum muliere adulescentiae tuae;
19 cerva carissima et gratissimus hinnulus, blanditiae eius inebrient te in omni tempore, in amore eius delectare iugiter.
20 Quare seduceris, fili mi, ab aliena et foveris in sinu extraneae?
21 Quoniam ante Dominum viae hominis, et omnes gressus eius considerat.
22 Iniquitates suae capient impium, et funibus peccatorum suorum constringetur.
23 Ipse morietur, quia non habuit disciplinam, et in multitudine stultitiae suae decipietur.